Mosaico decorativo

Found 4294 Results for: Fé

  • tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt, (Liber Deuteronomii 22, 15)

  • educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)

  • Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel. (Liber Deuteronomii 22, 22)

  • educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. (Liber Deuteronomii 23, 19)

  • Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem, (Liber Deuteronomii 23, 20)

  • sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 23, 21)

  • Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. (Liber Deuteronomii 23, 25)

  • Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 24, 7)

  • Memento, quae fecerit Dominus Deus tuus Mariae in via, cum egrederemini de Aegypto. (Liber Deuteronomii 24, 9)

  • Cum mutuam dabis proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas, (Liber Deuteronomii 24, 10)

  • sed stabis foris, et ille tibi pignus proferet, quod habuerit. (Liber Deuteronomii 24, 11)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina