Found 4294 Results for: Fé
Et, filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis pluviam iustitiae et descendere fecit ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut prius. (Prophetia Ioel 2, 23)
Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum. (Prophetia Ioel 2, 26)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Damasci et super quattuor verbum non revocabo: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad, (Prophetia Amos 1, 3)
conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 1, 5)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom, (Prophetia Amos 1, 6)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum, (Prophetia Amos 1, 9)
Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei; (Prophetia Amos 2, 10)
Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno; (Prophetia Amos 2, 13)
Si clanget tuba in civitate,populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit? (Prophetia Amos 3, 6)
Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: “Affer, ut bibamus”. (Prophetia Amos 4, 1)
“Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras, (Prophetia Amos 4, 4)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 4, 5)