Found 1195 Results for: Ergo
Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis Absalom; surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulos suos et fugerunt. (Liber II Samuelis 13, 29)
Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: “Omnes filii regis occisi sunt”, quoniam Amnon solus mortuus est”. (Liber II Samuelis 13, 33)
Porro Absalom fugiens abiit ad Tholmai filium Ammiud regem Gesur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. (Liber II Samuelis 13, 37)
Dixit ergo mulier: “Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum”. Et ait: “Loquere”. (Liber II Samuelis 14, 12)
Dixit ergo ancilla tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus sit tecum!”. (Liber II Samuelis 14, 17)
Surrexit ergo Ioab et abiit in Gesur et adduxit Absalom in Ierusalem. (Liber II Samuelis 14, 23)
dixit servis suis: “Videte agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni”. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: “Succenderunt servi Absalom agrum igni!”. (Liber II Samuelis 14, 30)
Et respondit Absalom ad Ioab: “Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres ei: “Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse”. Obsecro ergo, ut videam faciem regis; quod si est in me iniquitas, interficiat me”. (Liber II Samuelis 14, 32)
Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. (Liber II Samuelis 15, 16)
Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem. (Liber II Samuelis 15, 37)
Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens (Liber II Samuelis 16, 5)
nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: “Ne moreris nocte hac ad vada deserti, sed absque dilatione transgredere, ne absorbeatur rex et omnis populus, qui cum eo est””. (Liber II Samuelis 17, 16)