Found 1195 Results for: Ergo
Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie. (Liber II Samuelis 3, 1)
Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. (Liber II Samuelis 3, 6)
Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: “Cuius est terra?”, et ut loquerentur: “Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel”. (Liber II Samuelis 3, 12)
Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais. (Liber II Samuelis 3, 15)
nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: “In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius””. (Liber II Samuelis 3, 18)
Et dixit Abner ad David: “Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua”. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, (Liber II Samuelis 3, 21)
Ingressi sunt ergo usque interiora domus et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt. (Liber II Samuelis 4, 6)
Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. (Liber II Samuelis 5, 20)
Nuntiatumque est regi David: “Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei”. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. (Liber II Samuelis 6, 12)
Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus. (Liber II Samuelis 7, 20)
Nunc ergo, Domine Deus, verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in sempiternum et fac, sicut locutus es! (Liber II Samuelis 7, 25)
Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera; cum ergo locutus sis ad servum tuum bona haec, (Liber II Samuelis 7, 28)