Found 1617 Results for: Eorum
et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. (Liber Psalmorum 78, 28)
Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis. (Liber Psalmorum 78, 29)
Nondum recesserant a desiderio suo, adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, (Liber Psalmorum 78, 30)
et ira Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit. (Liber Psalmorum 78, 31)
et consumpsit in halitu dies eorum et annos eorum cum festinatione. (Liber Psalmorum 78, 33)
et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum, et Deus Excelsus redemptor eorum est. (Liber Psalmorum 78, 35)
cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles erant in testamento eius. (Liber Psalmorum 78, 37)
Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent. (Liber Psalmorum 78, 44)
Dedit brucho fructus eorum, labores eorum locustae. (Liber Psalmorum 78, 46)
Occidit in grandine vineas eorum, moros eorum in pruina. (Liber Psalmorum 78, 47)
Tradidit grandini iumenta eorum et greges eorum flammae ignis. (Liber Psalmorum 78, 48)
Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit. (Liber Psalmorum 78, 50)