Found 1617 Results for: Eorum
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum. (Liber Psalmorum 69, 23)
Obscurentur oculi eorum, ne videant, et lumbos eorum semper infirma. (Liber Psalmorum 69, 24)
Fiat commoratio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. (Liber Psalmorum 69, 26)
Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam. (Liber Psalmorum 69, 28)
Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. - (Liber Psalmorum 72, 14)
Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum. (Liber Psalmorum 73, 4)
Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis. (Liber Psalmorum 73, 7)
Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra. (Liber Psalmorum 73, 9)
donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum. (Liber Psalmorum 73, 17)
non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit. (Liber Psalmorum 78, 4)
Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius. (Liber Psalmorum 78, 8)
Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. (Liber Psalmorum 78, 12)