Mosaico decorativo

Found 569 Results for: Domus Dei

  • Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini; regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 10)

  • Universaque vasa domus Dei tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem. (Liber II Paralipomenon 36, 18)

  • Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum. (Liber Esdrae 4, 24)

  • Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus Dei haec aedificaretur. (Liber Esdrae 5, 13)

  • dixitque ei: 'Haec vasa tolle et vade et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei aedificetur in loco suo'. (Liber Esdrae 5, 15)

  • Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in aerario regis, quod est in Babylone, utrumnam a Cyro rege potestas data fuerit, ut aedificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos”. (Liber Esdrae 5, 17)

  • “Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quae est in Ierusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eius cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta, (Liber Esdrae 6, 3)

  • A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium. (Liber Esdrae 6, 11)

  • Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei illius in gaudio. (Liber Esdrae 6, 16)

  • Et obtulerunt in dedicationem domus Dei illius boves centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerum tribuum Israel. (Liber Esdrae 6, 17)

  • Et fecerunt sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assyriae ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, Dei Israel. (Liber Esdrae 6, 22)

  • Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem. (Liber Esdrae 7, 19)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina