Found 569 Results for: Domus Dei
Omne quoque aurum et argentum et universa vasa, quae repererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et obsides reduxit Samariam. (Liber II Paralipomenon 25, 24)
Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit. (Liber II Paralipomenon 27, 3)
Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis et Ezricam praefectum domus, Elcanam quoque secundum a rege. (Liber II Paralipomenon 28, 7)
Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 28, 24)
Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas. (Liber II Paralipomenon 29, 3)
Sacerdotes quoque ingressi intra templum Domini, ut mundarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro reppererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. (Liber II Paralipomenon 29, 16)
Fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum et libamina, quae pertinebant ad holocausta. Restitutus est ita cultus domus Domini. (Liber II Paralipomenon 29, 35)
post quem Iahiel et Azazias et Nahath et Asael et Ierimoth, Iozabad quoque et Eliel et Iesmachias et Mahath et Banaias praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Dei. (Liber II Paralipomenon 31, 13)
Et in universo opere, quod coepit in servitio domus Dei, et iuxta legem et praeceptum volens requirere Deum suum, in toto corde suo operatus et prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 31, 21)
Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini. (Liber II Paralipomenon 33, 5)
Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)
Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos. (Liber II Paralipomenon 35, 8)