Mosaico decorativo

Found 8660 Results for: Dom

  • Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina: (Liber Numeri 13, 3)

  • Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum?”. (Liber Numeri 14, 3)

  • Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem. (Liber Numeri 14, 8)

  • Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere”. (Liber Numeri 14, 9)

  • Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel, (Liber Numeri 14, 10)

  • et dixit Dominus ad Moysen: “Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? (Liber Numeri 14, 11)

  • Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua, (Liber Numeri 14, 13)

  • et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem. (Liber Numeri 14, 14)

  • "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!". (Liber Numeri 14, 16)

  • Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens: (Liber Numeri 14, 17)

  • "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem". (Liber Numeri 14, 18)

  • Dixitque Dominus: “Dimisi iuxta verbum tuum. (Liber Numeri 14, 20)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina