Found 8660 Results for: Dom
At ille: “Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?”. (Liber Numeri 11, 29)
Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram. (Liber Numeri 11, 31)
Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis. (Liber Numeri 11, 33)
et dixerunt: “Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus?”. Quod cum audisset Dominus (Liber Numeri 12, 2)
descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, (Liber Numeri 12, 5)
dixit ad eos: “Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum. (Liber Numeri 12, 6)
At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est! (Liber Numeri 12, 7)
Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?”. (Liber Numeri 12, 8)
ait ad Moysen: “Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus, (Liber Numeri 12, 11)
Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “Deus, obsecro, sana eam!”. (Liber Numeri 12, 13)
Cui respondit Dominus: “Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur”. (Liber Numeri 12, 14)
Ibi locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 13, 1)