Mosaico decorativo

Found 8660 Results for: Dom

  • Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum. (Liber Exodus 4, 24)

  • Dixit autem Dominus ad Aaron: “Vade in occursum Moysi in desertum”. Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)

  • Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat. (Liber Exodus 4, 28)

  • Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo. (Liber Exodus 4, 30)

  • Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt. (Liber Exodus 4, 31)

  • Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto”. (Liber Exodus 5, 1)

  • At ille responclit: “Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam”. (Liber Exodus 5, 2)

  • Dixeruntque: “Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius”. (Liber Exodus 5, 3)

  • Qui ait: “Vacatis otio et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino". (Liber Exodus 5, 17)

  • et dixerunt ad eos: “Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos”. (Liber Exodus 5, 21)

  • Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: “Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me? (Liber Exodus 5, 22)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Nunc videbis quae facturus sim pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua”. (Liber Exodus 6, 1)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina