Found 8660 Results for: Dom
Respondens Moyses ait: “Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?"”. (Liber Exodus 4, 1)
Dixitque Dominus: “Proice eam in terram!”. Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses. (Liber Exodus 4, 3)
Dixitque Dominus: “Extende manum tuam et apprehende caudam eius!”. Extendit et tenuit, versaque est in virgam. (Liber Exodus 4, 4)
“Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob”. (Liber Exodus 4, 5)
Dixitque Dominus rursum: “Mitte manum tuam in sinum tuum!”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. (Liber Exodus 4, 6)
Ait Moyses: “Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum”. (Liber Exodus 4, 10)
Dixit Dominus ad eum: “Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego? (Liber Exodus 4, 11)
At ille: “Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es”. (Liber Exodus 4, 13)
Iratus Dominus in Moysen ait: “Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde. (Liber Exodus 4, 14)
Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: “Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam”. (Liber Exodus 4, 19)
Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum. (Liber Exodus 4, 21)
Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. (Liber Exodus 4, 22)