Found 2358 Results for: Dies Domini
Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius. (Liber Ecclesiasticus 40, 28)
Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! (Liber Ecclesiasticus 41, 11)
Memor ero igitur operum Domini et, quae vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium. (Liber Ecclesiasticus 42, 15)
Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius. (Liber Ecclesiasticus 42, 16)
Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua. (Liber Ecclesiasticus 42, 17)
Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Domini. (Liber Ecclesiasticus 43, 10)
Factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli: ministrare illi et fungi sacerdotio et benedicere populum suum in nomine eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)
Panem ipsis in primis paravit in satietatem, nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi et semini eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 26)
Et Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, zelando timorem Domini; (Liber Ecclesiasticus 45, 28)
Quis ante illum restitit? Nam bella Domini ipse perduxit. (Liber Ecclesiasticus 46, 4)
An non in manu eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? (Liber Ecclesiasticus 46, 5)
Dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini instituit imperium et unxit principes in gente sua. (Liber Ecclesiasticus 46, 16)