Found 2358 Results for: Dies Domini
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
precare ante faciem Domini et minue offendicula. (Liber Ecclesiasticus 17, 22)
Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! (Liber Ecclesiasticus 17, 28)
Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes. (Liber Ecclesiasticus 23, 28)
et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 31)
Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
Et radicavi in populo honorificato et in parte Domini, in hereditate illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. (Liber Ecclesiasticus 24, 16)
Si non in timore Domini tenueris te, instanter cito subvertetur domus tua. (Liber Ecclesiasticus 27, 4)
Peccator transgrediens mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium. (Liber Ecclesiasticus 29, 26)
zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus. (Liber Ecclesiasticus 30, 26)
Quare dies diem superat, si omnis lux anni a sole? (Liber Ecclesiasticus 33, 7)