Found 873 Results for: Dicens
Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel. (Liber I Regum 21, 23)
Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: (Liber I Regum 21, 28)
Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: “Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona”. (Liber I Regum 22, 13)
Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: “Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum”. (Liber I Regum 22, 31)
Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: “Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac”. (Liber II Regum 1, 2)
Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: “Descende cum eo, ne timeas”. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)
profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium?”. Qui respondit: “Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui”. (Liber II Regum 3, 7)
Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: “Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi”. (Liber II Regum 4, 1)
Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens: “Non evigilavit puer”. (Liber II Regum 4, 31)
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens: “Sic et sic locuta est puella de terra Israel”. (Liber II Regum 5, 4)
Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: “Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel”. (Liber II Regum 5, 8)
Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: “Vade et lavare septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis”. (Liber II Regum 5, 10)