Found 873 Results for: Dicens
Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens: “Revertimini ad me die tertia”. (Liber I Regum 12, 12)
et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens: “Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus”. (Liber I Regum 12, 14)
Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: “Quae nobis pars in David, vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide domum tuam, David!”. Et abiit Israel in tabernacula sua. (Liber I Regum 12, 16)
Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens: (Liber I Regum 12, 22)
“Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad omnem domum Iudae et Beniamin et reliquos de populo dicens: (Liber I Regum 12, 23)
Deditque in illa die signum dicens: “Hoc erit signum, quod locutus est Dominus: ecce altare scindetur, et effundetur cinis, qui in eo est”. (Liber I Regum 13, 3)
Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens: “Apprehendite eum!”. Et exaruit manus eius, quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se. (Liber I Regum 13, 4)
Qui ait illi: “Et ego propheta sum similis tui; et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: “Reduc eum tecum in domum tuam, et comedat panem et bibat aquam””. Fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)
et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda, dicens: “Haec dicit Dominus: Quia non oboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum, quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, (Liber I Regum 13, 21)
Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Hezion regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: (Liber I Regum 15, 18)
Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra Baasa dicens: (Liber I Regum 16, 1)
Et factum est verbum Domini ad eum dicens: (Liber I Regum 17, 2)