Liber Esther, 10

Vulgata Latina

1 rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias

2 cujus fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum

3 et quomodo Mardocheus judaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Judæos et acceptabilis plebi fratrum suorum quærens bona populo suo et loquens ea quæ ad pacem sui seminis pertinerent




Kapitel: