Gefunden 100 Ergebnisse für: virtutem Dei promissionem

  • Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 15)

  • Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? (Evangelium secundum Marcum 5, 30)

  • Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: (Evangelium secundum Marcum 6, 5)

  • Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: (Evangelium secundum Marcum 9, 38)

  • Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? (Evangelium secundum Marcum 12, 24)

  • Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse. (Evangelium secundum Lucam 8, 46)

  • Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. (Evangelium secundum Lucam 9, 1)

  • Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. (Evangelium secundum Lucam 10, 19)

  • Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: (Actus Apostolorum 1, 4)

  • sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. (Actus Apostolorum 1, 8)

  • Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, (Actus Apostolorum 13, 23)

  • Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. (Epistula ad Romanos 9, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina