Gefunden 15 Ergebnisse für: viduam
viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: (Liber Leviticus 21, 14)
Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 24, 19)
Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus ? (Liber I Regum 17, 20)
Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. (Liber Psalmorum 93, 6)
Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus. (Liber Psalmorum 131, 15)
Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. (Liber Psalmorum 145, 9)
Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. (Liber Ecclesiasticus 35, 17)
discite benefacere ; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam. (Liber Isaiae 1, 17)
Hæc dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. (Liber Ieremiae 22, 3)
Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. (Liber Baruch 4, 12)
Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te. (Prophetia Ezechielis 22, 7)
Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient. (Prophetia Ezechielis 44, 22)