Gefunden 21 Ergebnisse für: sterilis
Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. (Liber Genesis 11, 30)
Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. (Liber Genesis 25, 21)
Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo. (Liber Exodus 23, 26)
humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt. (Liber Numeri 13, 21)
Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. (Liber Deuteronomii 7, 14)
Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium. (Liber Iudicum 13, 3)
Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est. (Liber I Samuelis 2, 5)
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis. (Liber II Regum 2, 19)
Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. (Liber Iob 15, 34)
Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. (Canticum Canticorum 4, 2)
Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. (Canticum Canticorum 6, 5)
Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; (Liber Sapientiae 3, 13)