Gefunden 113 Ergebnisse für: proditione belli exercitum

  • Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terræ tractabant, et juvenes induebant se gloriam, et stolas belli. (Liber I Maccabaeorum 14, 9)

  • Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. (Liber I Maccabaeorum 15, 38)

  • Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex. (Liber I Maccabaeorum 15, 41)

  • Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. (Liber I Maccabaeorum 16, 18)

  • Et magnifice ab Jasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Phœnicen exercitum convertit. (Liber II Maccabaeorum 4, 22)

  • Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum: (Liber II Maccabaeorum 9, 23)

  • Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinæ multæ et telorum erat apparatus. (Liber II Maccabaeorum 12, 27)

  • At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri: (Liber II Maccabaeorum 12, 36)

  • Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei. (Liber II Maccabaeorum 13, 13)

  • Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. (Liber II Maccabaeorum 13, 14)

  • Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit. (Liber Proverbiorum 21, 31)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina