Gefunden 224 Ergebnisse für: opus ductu
Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. (Actus Apostolorum 13, 2)
Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis. (Actus Apostolorum 13, 41)
et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt. (Actus Apostolorum 14, 25)
Notum a sæculo est Domino opus suum. (Actus Apostolorum 15, 18)
Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. (Actus Apostolorum 15, 38)
ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. (Actus Apostolorum 20, 34)
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, (Epistula ad Romanos 2, 15)
Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)
uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. (Epistula I ad Corinthios 3, 13)
Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet. (Epistula I ad Corinthios 3, 14)
Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. (Epistula I ad Corinthios 3, 15)
Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. (Epistula I ad Corinthios 5, 2)