Gefunden 15 Ergebnisse für: diadema
Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. (Liber II Samuelis 1, 10)
Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas: et impositum est super caput David. Sed et prædam civitatis asportavit multam valde: (Liber II Samuelis 12, 30)
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex. (Liber II Regum 11, 12)
Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit ; (Liber I Paralipomenon 20, 2)
Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex. (Liber II Paralipomenon 23, 11)
Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres: et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi. (Liber Esther 2, 17)
debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum: (Liber Esther 6, 8)
et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret. (Liber I Maccabaeorum 6, 15)
Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea. (Liber I Maccabaeorum 8, 14)
Post hæc autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema. (Liber I Maccabaeorum 11, 54)
Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem: (Liber I Maccabaeorum 12, 39)
et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra. (Liber I Maccabaeorum 13, 32)