Gefunden 331 Ergebnisse für: age

  • Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. (Actus Apostolorum 8, 22)

  • Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. (Actus Apostolorum 9, 28)

  • Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. (Actus Apostolorum 14, 3)

  • ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. (Actus Apostolorum 15, 29)

  • Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. (Actus Apostolorum 18, 26)

  • Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. (Actus Apostolorum 19, 36)

  • jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. (Actus Apostolorum 22, 24)

  • Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? (Actus Apostolorum 22, 25)

  • Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, (Actus Apostolorum 26, 9)

  • sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)

  • Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. (Actus Apostolorum 27, 3)

  • Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. (Actus Apostolorum 28, 15)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina