Mosaico decorativo

Gefunden 334 Ergebnisse für: Vocem In Solitudinem

  • Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda. (Liber Ieremiae 43, 4)

  • Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem: et versæ sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc. (Liber Ieremiae 44, 6)

  • Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis Domino, et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in præceptis, et in testimoniis ejus non ambulaveritis, idcirco evenerunt vobis mala hæc, sicut est dies hæc. (Liber Ieremiae 44, 23)

  • Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit. (Liber Ieremiae 46, 19)

  • De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. (Liber Ieremiae 48, 34)

  • Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas. (Liber Ieremiae 49, 13)

  • Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quæ ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt. (Liber Ieremiae 50, 3)

  • Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem: omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus. (Liber Ieremiae 50, 13)

  • Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo: qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis. (Liber Ieremiae 51, 16)

  • quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ ; dedit sonitum vox eorum: (Liber Ieremiae 51, 55)

  • Zain. Repulit Dominus altare suum ; maledixit sanctificationi suæ: tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. (Lamentationes 2, 7)

  • Coph. Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus. (Lamentationes 3, 56)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina