Gefunden 2077 Ergebnisse für: Vocavit Deus
Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. (Evangelium secundum Ioannem 11, 28)
Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 17)
Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 31)
Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 32)
Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)
Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 28)
Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: (Actus Apostolorum 2, 22)
quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. (Actus Apostolorum 2, 24)
Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: (Actus Apostolorum 2, 30)
Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)
Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. (Actus Apostolorum 2, 36)
Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. (Actus Apostolorum 2, 39)