Mosaico decorativo

Gefunden 2077 Ergebnisse für: Vocavit Deus

  • et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 20)

  • Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps. (Prophetia Ezechielis 39, 22)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo. (Prophetia Ezechielis 39, 25)

  • Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. (Prophetia Ezechielis 39, 28)

  • Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 29)

  • Et dixit ad me: Fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis. (Prophetia Ezechielis 43, 18)

  • Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato. (Prophetia Ezechielis 43, 19)

  • Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 43, 27)

  • Et dixit Dominus ad me: Porta hæc clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam: eritque clausa (Prophetia Ezechielis 44, 2)

  • Et dices ad exasperantem me domum Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israël: (Prophetia Ezechielis 44, 6)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum: omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël. (Prophetia Ezechielis 44, 9)

  • Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam. (Prophetia Ezechielis 44, 12)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina