Mosaico decorativo

Gefunden 2077 Ergebnisse für: Vocavit Deus

  • Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus: Hæc dicit Dominus Deus: Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur? (Prophetia Ezechielis 34, 2)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant: (Prophetia Ezechielis 34, 8)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores: requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam. (Prophetia Ezechielis 34, 10)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. (Prophetia Ezechielis 34, 11)

  • Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 15)

  • Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. (Prophetia Ezechielis 34, 17)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum: (Prophetia Ezechielis 34, 20)

  • Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 30)

  • Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 31)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)

  • propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. (Prophetia Ezechielis 35, 6)

  • In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 35, 9)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina