Gefunden 1219 Ergebnisse für: Vobis
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. (Evangelium secundum Ioannem 14, 27)
Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. (Evangelium secundum Ioannem 14, 28)
Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 29)
Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 4)
Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 7)
Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 15, 11)
Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 14)
Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 15)
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 16)
Hæc mando vobis: ut diligatis invicem. (Evangelium secundum Ioannem 15, 17)
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. (Evangelium secundum Ioannem 15, 18)