Mosaico decorativo

Gefunden 407 Ergebnisse für: Verus Principes

  • Tunc principes et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in æternum vive ! (Prophetia Danielis 6, 6)

  • consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. (Prophetia Danielis 6, 7)

  • Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod prævaricari non licet. (Prophetia Danielis 6, 12)

  • Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Jerusalem. (Prophetia Danielis 9, 12)

  • Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)

  • In malitia sua lætificaverunt regem, et in mendaciis suis principes. (Prophetia Osee 7, 3)

  • Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino ; extendit manum suam cum illusoribus. (Prophetia Osee 7, 5)

  • Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti. (Prophetia Osee 7, 16)

  • Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. (Prophetia Osee 8, 4)

  • Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. (Prophetia Osee 9, 15)

  • Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes. (Prophetia Osee 13, 10)

  • Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus. (Prophetia Amos 1, 15)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina