Gefunden 600 Ergebnisse für: Verbum Dei Audi
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 7, 1)
Sta in porta domus Domini, et prædica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum. (Liber Ieremiae 7, 2)
sed hoc verbum præcepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis. (Liber Ieremiae 7, 23)
Confusi sunt sapientes ; perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis. (Liber Ieremiae 8, 9)
Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? (Liber Ieremiae 9, 12)
Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum: (Liber Ieremiae 9, 20)
Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël. (Liber Ieremiae 10, 1)
Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens: (Liber Ieremiae 11, 1)
Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. (Liber Ieremiae 13, 2)
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: (Liber Ieremiae 13, 8)
Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis. (Liber Ieremiae 14, 1)
Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. (Liber Ieremiae 14, 17)