Gefunden 516 Ergebnisse für: Venit
Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)
Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. (Liber Isaiae 21, 9)
Dixit custos: Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite. (Liber Isaiae 21, 12)
Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum ; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)
In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 37, 34)
Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. (Liber Isaiae 60, 1)
Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. (Liber Isaiae 62, 11)
Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. (Liber Isaiae 63, 1)
Dies enim ultionis in corde meo ; annus redemptionis meæ venit. (Liber Isaiae 63, 4)
Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. (Liber Ieremiae 6, 22)
Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. (Liber Ieremiae 10, 22)
Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ: operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 4)
