Gefunden 160 Ergebnisse für: Valde
Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 6)
Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 31)
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 25)
Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 22)
Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)
Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. (Evangelium secundum Marcum 1, 35)
Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. (Evangelium secundum Marcum 16, 2)
Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. (Evangelium secundum Marcum 16, 4)
His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. (Evangelium secundum Lucam 18, 23)
Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata: (Evangelium secundum Lucam 24, 1)