Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. (Epistula I ad Corinthios 13, 1)
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 2)
Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: (Epistula I ad Corinthios 13, 6)
Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. (Epistula I ad Corinthios 13, 10)
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. (Epistula I ad Corinthios 13, 11)
Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 12)
Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. (Epistula I ad Corinthios 14, 1)
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. (Epistula I ad Corinthios 14, 2)
Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. (Epistula I ad Corinthios 14, 4)
Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. (Epistula I ad Corinthios 14, 5)