Mosaico decorativo

Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut

  • Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca. (Actus Apostolorum 11, 7)

  • Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. (Actus Apostolorum 11, 8)

  • Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. (Actus Apostolorum 11, 9)

  • Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum. (Actus Apostolorum 11, 10)

  • Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. (Actus Apostolorum 11, 12)

  • Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, (Actus Apostolorum 11, 13)

  • Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. (Actus Apostolorum 11, 15)

  • Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. (Actus Apostolorum 11, 16)

  • Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? (Actus Apostolorum 11, 17)

  • Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. (Actus Apostolorum 11, 20)

  • Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. (Actus Apostolorum 11, 22)

  • Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. (Actus Apostolorum 11, 25)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina