Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, (Evangelium secundum Marcum 12, 42)
Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. (Evangelium secundum Marcum 13, 7)
Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 13, 9)
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. (Evangelium secundum Marcum 13, 12)
Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Marcum 13, 13)
Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes: (Evangelium secundum Marcum 13, 14)
et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua: (Evangelium secundum Marcum 13, 15)
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. (Evangelium secundum Marcum 13, 17)
Orate vero ut hieme non fiant. (Evangelium secundum Marcum 13, 18)
et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur. (Evangelium secundum Marcum 13, 25)
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. (Evangelium secundum Marcum 13, 26)
A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: (Evangelium secundum Marcum 13, 28)