Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. (Evangelium secundum Marcum 10, 35)
At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? (Evangelium secundum Marcum 10, 36)
Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. (Evangelium secundum Marcum 10, 37)
Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? (Evangelium secundum Marcum 10, 38)
At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: (Evangelium secundum Marcum 10, 39)
sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. (Evangelium secundum Marcum 10, 40)
Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. (Evangelium secundum Marcum 10, 42)
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: (Evangelium secundum Marcum 10, 43)
Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. (Evangelium secundum Marcum 10, 45)
Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)
Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. (Evangelium secundum Marcum 10, 51)
Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. (Evangelium secundum Marcum 10, 52)