Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)
Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 26)
Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 27)
Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 28)
Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 30)
quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 32)
Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 34)
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 35)
Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)
Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)
Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 40)