Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)
Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 31)
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 32)
Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 33)
Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum ejicit dæmones. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 34)
Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 36)
Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 37)
Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 38)
Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 1)
Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)
Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)