Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu. (Prophetia Osee 9, 11)
Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis ! (Prophetia Osee 9, 12)
Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. (Prophetia Osee 9, 13)
Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. (Prophetia Osee 9, 15)
Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. (Prophetia Osee 9, 16)
Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus ; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri. (Prophetia Osee 10, 4)
Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. (Prophetia Osee 10, 12)
Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa. (Prophetia Osee 10, 14)
Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. (Prophetia Osee 11, 1)
Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. (Prophetia Osee 11, 3)
In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur. (Prophetia Osee 11, 4)
Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. (Prophetia Osee 11, 7)