Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia. (Prophetia Ezechielis 23, 12)
Et vidi quod polluta esset via una ambarum. (Prophetia Ezechielis 23, 13)
Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis: et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis. (Prophetia Ezechielis 23, 17)
Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus: (Prophetia Ezechielis 23, 18)
Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. (Prophetia Ezechielis 23, 20)
Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 30)
Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 23, 34)
Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ. (Prophetia Ezechielis 23, 39)
Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. (Prophetia Ezechielis 24, 7)
Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur. (Prophetia Ezechielis 24, 8)
Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. (Prophetia Ezechielis 24, 11)
Ego Dominus locutus sum: veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. (Prophetia Ezechielis 24, 14)