Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. (Prophetia Ezechielis 16, 33)
Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus. (Prophetia Ezechielis 16, 44)
Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiæ ejus, quæ habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiæ ejus. (Prophetia Ezechielis 16, 46)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu et filiæ tuæ. (Prophetia Ezechielis 16, 48)
et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti. (Prophetia Ezechielis 16, 50)
ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quæ fecisti consolans eas. (Prophetia Ezechielis 16, 54)
Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiæ tuæ, (Prophetia Ezechielis 16, 56)
antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriæ, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palæstinarum quæ ambiunt te per gyrum. (Prophetia Ezechielis 16, 57)
Quia hæc dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum: (Prophetia Ezechielis 16, 59)
ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quæ fecisti, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 63)
Et tulit de semine terræ, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie posuit illud. (Prophetia Ezechielis 17, 5)
Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis: et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. (Prophetia Ezechielis 17, 7)