Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. (Liber Ieremiae 23, 19)
Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis. (Liber Ieremiae 23, 22)
Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? (Liber Ieremiae 23, 23)
Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal? (Liber Ieremiae 23, 27)
Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus: projiciam quippe vos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 33)
Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus? (Liber Ieremiae 23, 35)
Hæc dices ad prophetam: Quid respondit tibi Dominus? et quid locutus est Dominus? (Liber Ieremiae 23, 37)
Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc hæc dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: Onus Domini, et misi ad vos dicens: Nolite dicere: Onus Domini: (Liber Ieremiae 23, 38)
Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ. (Liber Ieremiae 24, 2)
Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sicut ficus hæ bonæ, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum. (Liber Ieremiae 24, 5)
Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo. (Liber Ieremiae 24, 7)
Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ, hæc dicit Dominus: Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Ægypti. (Liber Ieremiae 24, 8)