Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. (Liber Isaiae 51, 20)
Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ: non adjicies ut bibas illum ultra. (Liber Isaiae 51, 22)
Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus ; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. (Liber Isaiae 51, 23)
Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. (Liber Isaiae 52, 1)
Excutere de pulvere, consurge ; sede, Jerusalem ! solve vincula colli tui, captiva filia Sion. (Liber Isaiae 52, 2)
Quia hæc dicit Dominus Deus: In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. (Liber Isaiae 52, 4)
Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem ; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! (Liber Isaiae 52, 7)
Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. (Liber Isaiae 52, 10)
Recedite, recedite ; exite inde, pollutum nolite tangere ; exite de medio ejus ; mundamini, qui fertis vasa Domini. (Liber Isaiae 52, 11)
Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. (Liber Isaiae 52, 14)
Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: (Liber Isaiae 53, 2)
despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. (Liber Isaiae 53, 3)