Mosaico decorativo

Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut

  • In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. (Liber Isaiae 2, 20)

  • Et ingredietur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 21)

  • Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse. (Liber Isaiae 2, 22)

  • Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua. (Liber Isaiae 3, 6)

  • Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)

  • Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. (Liber Isaiae 3, 11)

  • Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ; (Liber Isaiae 3, 16)

  • et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus, (Liber Isaiae 3, 22)

  • Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. (Liber Isaiae 5, 2)

  • Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? (Liber Isaiae 5, 4)

  • Et ponam eam desertam ; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. (Liber Isaiae 5, 6)

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor. (Liber Isaiae 5, 7)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina