Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. (Liber Ecclesiasticus 9, 21)
In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? (Liber Ecclesiasticus 10, 9)
Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. (Liber Ecclesiasticus 10, 34)
Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. (Liber Ecclesiasticus 11, 1)
Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris. (Liber Ecclesiasticus 11, 10)
Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: (Liber Ecclesiasticus 11, 12)
et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)
Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo. (Liber Ecclesiasticus 11, 16)
Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo. (Liber Ecclesiasticus 11, 22)
Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 11, 32)