Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. (Liber Sapientiae 10, 21)
Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. (Liber Sapientiae 11, 11)
Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ; (Liber Sapientiae 11, 16)
ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. (Liber Sapientiae 11, 17)
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, (Liber Sapientiae 11, 18)
aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ; (Liber Sapientiae 11, 19)
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 21)
Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet? (Liber Sapientiae 11, 22)
Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram. (Liber Sapientiae 11, 23)
Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti. (Liber Sapientiae 11, 25)
Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur? (Liber Sapientiae 11, 26)
Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. (Liber Sapientiae 11, 27)