Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur. (Liber Proverbiorum 13, 4)
Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur. (Liber Proverbiorum 13, 5)
Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. (Liber Proverbiorum 13, 6)
Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. (Liber Proverbiorum 13, 8)
Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur. (Liber Proverbiorum 13, 9)
Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)
Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. (Liber Proverbiorum 13, 11)
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. (Liber Proverbiorum 13, 13)
Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. (Liber Proverbiorum 13, 14)
Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam. (Liber Proverbiorum 13, 16)
Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas. (Liber Proverbiorum 13, 17)
Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. (Liber Proverbiorum 13, 18)