Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ. (Liber Proverbiorum 4, 10)
Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. (Liber Proverbiorum 4, 18)
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)
ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ; (Liber Proverbiorum 5, 2)
favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: (Liber Proverbiorum 5, 3)
novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. (Liber Proverbiorum 5, 4)
Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ; (Liber Proverbiorum 5, 15)
Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ; (Liber Proverbiorum 6, 10)
et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. (Liber Proverbiorum 6, 11)
Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ; (Liber Proverbiorum 6, 12)
Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. (Liber Proverbiorum 6, 21)
ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. (Liber Proverbiorum 6, 24)