Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? (Liber Iob 39, 19)
fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem. (Liber Iob 39, 24)
Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job: (Liber Iob 39, 31)
Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei. (Liber Iob 39, 32)
Respondens autem Job Domino, dixit: (Liber Iob 39, 33)
Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. (Liber Iob 39, 34)
Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam. (Liber Iob 39, 35)
Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: (Liber Iob 40, 1)
Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi. (Liber Iob 40, 2)
Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris? (Liber Iob 40, 3)
Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas? (Liber Iob 40, 4)
Ossa ejus velut fistulæ æris ; cartilago illius quasi laminæ ferreæ. (Liber Iob 40, 13)